CYCLICUS Scriptor

CYCLICUS Scriptor
CYCLICUS Scriptor
apud Horatium, de Arte, v. 136. idem cum Epico Poeta Rhapsodo, Turnebo, Advers. l. 19. c. 9. Salmasio vero non omne Poema Heroicum Κύκλος Ε᾿πικὸς dictus est: Sed opus ex multis diversorum Poetarum carminibus (qui Ποιηταὶ τȏυ Κύκλου vocabantur) composirum, mythicae historiae continuatam seriem, a prima coniunctione Caeli et Terrae, Deorumque inde θεογονίᾳ, usque ad Ulyssis reditum et exscensionem ad Ithacam, complectens. Itaque horum alius Θεογονέμν scripserat, alius Τιτανομαχίαν, alius Γιγαντομαχίαν, alius Argonautica, alius Θηβαιΐδα, alius Iliada, alius denique aliud opus mythologicum, ut non unius aetatis, ita nec unius nationis. Quae omnia, iuxta fabularum ordinem et temporum seriem concinne et convenienter in hoc Cyclo aptata atque inter sese connexa erant. Orbem Mythologiae Latine liceat vocare, Nomen inde, quod sicut in Choro Dithyrambico homines, vel in corona (quorum utrumque Κύκλος Graecis) flores: sic in eo omnia Poemata decenter iuncta, ἀκολουθίαν ac seriem totius mythologiae a condito Mundo, usque ad tempora Troica, ostenderent. Similes appelationes, σύνοδος, ςτέφανος, περιηγήσεις, consimilibus operibus indirae. Erant autem carmina illa simplici formâ facta, sine ulla arte et varietate. Unde Homericam poesin Veteres a Cyclica passim separant; imo et Hesiodum aliosque nonnullos: istos solum Heroicos Poetas inter Cyclicos referenrentes, qui historicô more ac simplicissime μυθοποιΐαν exposuerunt. Quis in unum τεῦχος Syntagma illud coegerit, incertum: ab aliquo antiquo Grammatico id factum esse, verosimile est. Quemadmodum et alia pleraque veterum Poetarum opera, ob similitudinem argumenti, in unum aliquod corpus ab istiusmodi hominibus, congesta sunt. Sic Bucolica omnia, in unum collecta habentur; Λυρικῶν τεῦχος memoratur in Epigr. Graeco etc. Uti autem hic Cyclus versibus constitit: sic fuit et Cyclus similis, pedestri oratione compositus; ab eodem principio initium sumens, in eundem finem desinens. Inter cuiusmodi Scriptores primos Pherecydes fuit, Apollodorus ultimus; quippe cuius Bibliotheca nil aliud fuit, quam σύνοψις et ἐπιτομὴ Epici Cycli. Quod opus cum hodie distribuatur in tres libros, unicô tamen librô comprehensum fuisse, discas ex Photio. Alii Scriptores eiusdem argumenti fuêre Cadmus Hecataeus, et ceteri, qui Ποιητικὴν ὺπόθεσιν, oratione solutâ perscripsêre. Porro Cyclus Epicus totus Graecorum fuit, nec ullam in eo partem Latini habuêre. Unde proin Horatii locum de Arte Poetica, v. 136.
Nec sic incipies, ut Scriptor Cyclicus olim:
Fortunam Priami cantabo et nobile bellum.
Non de Romano aliquo Epico Poeta, qui Troianum bellum ab initio fuerit persecutus: sed de Iliadis cuiusdam Κυκλικῆς auctore Graeco exponendum esse, censet Salmas. etc. Ad similitudinem Cycli Epici, appellatus postmodum est Κύκλος Παιδείας, orbis videl. omnium artium liber alium et scientiarum: κύκλια quoque et ἐγκύκλια μαθήματα, Tzetzi, Chil. 10. Connexio enim quaedam et cognatio inter se scientiarum est, quae velut in choro κυκλίῳ manibus per mutua nexis apte inter se cohaerent. Nec in Historicis Historia Augusta, ex variis Scriptoribus conteta, ab Augusto usque ad Diocletianum, dici incommode posset, Κύκλος τῆς ἰςτορίας Σεβαςτικῆς. Quem morem cum imitatus Iustinianus Corpus Iuris, ex variis veter. Prudentium libris ac responsis compilatum, per Tribonianum curaverit conficiendum, pariter illud Κύκλον Νομικὸν, non minus vere, quam eleganter aliquis appellare posset. Quam in rem vide plura egregia, apud Salmas. praefatum ad Solin. p. 847. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • cyclique — [ siklik ] adj. • 1679; écrivain cyclique 1578; de 1. cycle 1 ♦ Relatif à un cycle astronomique, chronologique. Comète cyclique, dont l orbite est elliptique. 2 ♦ Qui se reproduit à intervalles réguliers. ⇒ périodique. Retour cyclique d un… …   Encyclopédie Universelle

  • CYCLUS Epicus — Κύκλος Ε᾿πικὸς, opus erat totius Mythologiae continuatam seriem, diversis Poetarum carminibus, in unum syntagma compactis, interque se pro temporum ratione connexis, a Mundi initio seu Θεογονία, usque ad Ulyssie reditum, erhibens, uti videre est… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Homeric Question — The Homeric Question concerns the doubt and consequent debate over the identity of Homer, the authorship of the Iliad and Odyssey , and their historicity. It has its roots in classical antiquity and the scholarship of the Hellenistic period, but… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”